Actus Apostolorum*

Caput 10: 6

hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
(* Traductions européennes)

Glose

Hospitatur,etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiae ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus saeculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.